- CONCHA Venerea
- CONCHA Venereain indice cenae Pontificalis, a Metello exhibitae, memorata, apud Macrob. Saturnal. l. 3. c. 13. et Senecam, Ep. 95. deseribitur Plinio his verbis, l. 9. c 25. Mutianus muricem esse latiorem purpurâ, neque asperô neque rotundô ore, neque in angulos prodevate rostrô, sed simplice conchâ utrôque latere sese colligente. Subiungit dein, Quibus inbaerentibus, plenam ventis sletisse navem portamtem nuntios a Periandro, ut castrarentur nobiles pueri, conebasque quae id praesiiterint, apud Cnidiorum Venerem coli: Unde Veneream idem vocat, l. 9. c. 33. Navigant Veneriae, praebentesque concavam sin partem et alter am aurae oppanentes, per summa aequorum velrficant. Martialis Cytheriacam, l. 2. Epigr. 47.Laevior et conchis Galle Cytheriacis.Hodie eaedem porcellanae dicuntur, a porcello, ut Graeci etiam eas vocant χοιρίνας, quia χοὶρος et χοιρίον id in muliere sit; quô mulier est: quam partem illae referunt, Gerh. Ioh. Vossius, l. c. c. 35. Vide quoque Rondeletium, l. 13. c. 12. et Bellonium de Aquatilibus, l. 2. c. 10. Idem Vossius, conchis istiusmodi uti vulgo ad polienda lintea, quia nihil in iis asperum; ut et in chartae politura, tradit, eiusd. lib. c. 47. sub fin. Atque hactenus quidem ex sententia recepte, quâ creditum est, ex contusis conchulis marinis praeparari materiam, e qua istiusmodi vasa fiant. Hodie autem, ex terra quadam apud Sinenses fieri, figlinâ arte, compertum est, et latius dicemus infra, ubi de Porcellanis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.